Ejemplos de 'Sermo'
Transcript of Ejemplos de 'Sermo'
1) Nam uerborum proprietas ac differentia omnibus qui sermonem curae habent debet
esse communis. (Quint., Inst., I, 1, 17)
2) Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit. (Quint.,
Inst., I, 1, 5)
3) Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse
accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis
traditus, et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et
Hortensiae Q. filiae oratio apud triumuiros habita legitur non tantum in sexus honorem.
(Quint., Inst., I, 1, 6)
4) A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, uel
nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est,
unde et nostrae fluxerunt. (Quint., Inst., I, 1, 12)
5) Hoc enim accidunt et oris plurima uitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui
cum Graecae figurae adsidua consuetudine haeserunt, in diuersa quoque loquendi ratione
pertinacissime durant. (Quint., Inst., I, 1, 13)
6) Tunc ipsis syllabis uerba complecti et his sermonem conectere incipiat: incredibile est
quantum morae lectioni festinatione adiciatur. (Quint., Inst., I, 1, 32)
7) Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed
accedit superioribus interiectio. (Quint., Inst., I, 4, 19)
8) Quod manifestae calumniae est: neutrum enim uitiosum est separatum, sed
compositione peccatur, quae iam sermonis est. (Quint., Inst., I, 5, 36)
9) Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus. Sermo constat ratione uetustate
auctoritate consuetudine. (Quint., Inst., I, 6, 1)
10) Consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut
nummo, cui publica forma est. (Quint., Inst., I, 6, 3)
11) Continet autem in se multam eruditionem, siue ex Graecis orta tractemus, quae sunt
plurima praecipueque Aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue ex
historiarum ueterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium requiramus: unde
Bruti, Publicolae, Pythici? (Quint., Inst., I, 6, 31)
12) Superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum malle sermonem quo locuti
sint homines quam quo loquantur. (Quint., Inst., I, 6, 43)
13) Ergo consuetudinem sermonis uocabo consensum eruditorum, sicut uiuendi
consensum bonorum. (Quint., Inst., I, 6, 45)
14) Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius
castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum quae emendanda erunt dissimulator,
simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus. (Quint., Inst., II, 2,
5)
15) Nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad
loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem
discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris et dum <maiora> non
possunt et dum res ac uerba conectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum
iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec
expectata cogitatio et uix surgendi mora circulatoriae uere iactationis est. (Quint., Inst.,
II, 4, 15)